

Liber Exodus*
Caput 6: Versus 20
Accepit autem Amram uxorem Jochabed,etc.[STRAB.]Amram interpretaturpater excelsus,qui significat Christum; Jochabed,Dei gratia,quae significat Ecclesiam: Ex Christo et Ecclesia nascitur Moses, id est lex spiritualis, et Aaron, scilicet verum sacerdotium.Accepit autem,etc. Haec de tribu Juda fuit, soror Naason, qui fuit princeps tribus Judae in deserto: nondum enim praeceptum erat ut quisque, de tribu sua uxorem acciperet. Ideo autem hae tribus, id est Levitica et regalis, jam tunc conjungebantur, ut intelligeretur Christus rex et sacerdos futurus ex eis.